monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg251.68 > sectio 2 > 14 > bnf10307.231 > sectio 4 > sectio 6 > bnf7959.85 > bnf13013.84 > 16 > 2 > 16 > sectio 5 > 23 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 12, 3
Mista est scansio, quae utrumque in se habet, ut in quibusdam coniunctus, in quibusdam vero separatus sit versus, ut:
Nobis certa fides aeterna in saecula laudis;
Et:
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Divisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut:
Inde Dei genitrix pia virgo Maria coruscat.
Et Prosper:
Corde patris genitum creat et regit omnia Verbum.
Nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quatuor: pentemimeris, heptamimeris, catatriton trocheon, bucoliceptomen.